monumenta.ch > Ambrosius > sectio 147

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 29, 147
Heliodorus autem nec his territus, quod intenderat, urgebat, et satellitibus suis aerarium sepserat; cum subito apparuit illi terribilis eques armis praefulgens aureis: equus autem eius erat insigni ornatus opertorio. Alii quoque duo iuvenes apparuerunt in virtute inclyta, decore grato, cum splendore gloriae, speciosi amictu, qui circumsteterunt eum, et utraque ex parte flagellabant sacrilegum, sine ulla intermissione continuato verbere. Quid multa? Circumfusus caligine in terram concidit, et evidenti divinae operationis indicio exanimatus iacebat, nec ulla spes in eo residebat salutis. Oborta est laetitia metuentibus, metus superbis: deiectique ex amicis Heliodori quidam rogabant Oniam, vitam poscentes ei, quoniam supremum gerebat spiritum.